Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/76

From GATE
This page has not been proofread


ravimus. Atque hoc mysterium Adamo primò post praevaricationem in ramo, quem Angelus in Paradiso ei transmisit, repraesentatum aiunt, ut ante dictum est. Lege Raphaëlem Aquilium in Tractatu de SS. Trinitate.
Atque horum paulò ante citatorum testimonia veritati haud absimilia esse, liquet ex antiquo Hebraico Alphabeto, quod tibi R. Azarias proponit, in Libro, quem intitulat... Lumen oculorum. Et Vilalpandus in Explanat. Ezechielis cap.9.fol.129. Cum multa de Significatione literae Tau discurrisset, tandem ita concludit: Quod si roges, undenam Gentiles haec signa Sacra, imò mysteria tam abstrusa discere potuerint? Respondeo, non esse novum, Romanos à Graecis, Graecos ab Aegyptiis, Aegyptios ab Israëlitis multa accepisse pietatis nostra Sacramenta. Nam et Epiphanius Auctor est. Aegyptios memores illius diei, quo à caede Angeli liberati sunt Israëlitae, qui sanguine agni postes domorum delinierant, Solitus esse, intrante aequinoctio vernali accipere rubricam, et illinire omnes arbores domosque universas, clamantes, quia in tempore hoc ignis vastavit omnia, contra quam luem remedium putant ignicolorem sanguineam rubricam. Hanc cum Thephilim quoque seu Totaphot, in pergameno agni mundissimo in modum Crucis descriptam, quatuor sententiis ex Sacra Scriptura depromptis, brachiis et fronti olim affigebant ex mandato Dei; de quibus plurima in Zohar invenies, et passim apud Cabalistas.
Cum igitur signum T character fuerit mysticus, et propriè Hebraeis in summa veneratione; Aegyptii autem pleraque ab Antiquis Hebraeorum acceperint, quemadmodum iam saepè ex Clemente ostendimus, verisimile est, cùm ex dictis, tùm ex ratiocinatione Abenephi, hunc characterem quoque ab Hebraeis mutuatos esse Aegyptios, utpote curiosos figurarum observatores; utrisque quidem mysticum sed diversorum mysteriorum significatione dissipatum. Dicimus igitur, characterem hunc apud Aegyptios Tauticum, celeberrimum non praecisè significare Vitam venturam, quemadmodum vult Ruffinus, Suidas, aliique supradicti Authores; sed verisimile est, totum hunc rumorem exortum esse à Iudaeis, qui tum temporis Aegyptum exules pervagabantur; Videntes enim signum hoc T toties in imaginibus eorum repetitum, passim salutem suam, seu vitam venturam ex patrum suorum traditione interpretabantur, uti dictum est. Nos verò congruentiùs dicemus cum Abenephio, illum Characterem nihil aliud apud Aegyptios significasse, quàm Divinae mentis in rerum omnium productione motum et diffusionem. Quàm alta itaque et sublimia per hunc Characterem denotarint Aegyptii, penitùs discutiamus. Quamuis Character ille forma multiplex reperitur in sacris sculpturis, nos tamen hic de charactere huius loci proprio, qualem nimirum sacris simulacris ut plurimum appositum videmus, agemus; de alio charactere, Crucis Andreanae formam praefeserente, fusè egimus in Pro-