Page:APUG 0385-B.pdf/42

From GATE
Revision as of 16:02, 1 February 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


vera corvus non abierit procul, et quod
redierit, non quidem intrans in arcam, sed prope, vel
supra arcam, ita ut a Noe videretur, patet ex
duobus. p° quia adhuc tota terra erat
cooperta aquis, ut infra dicetur, et sicut columba
non invenit ubi requiesceret, ita nec corvus
invenisset. 2°. quia si corvus non rediisset,
Noe putasset, finitum esse diluvium, et non
misisset columbam, nisi prius ipse respexis
set. nam hoc erat signum cessationis di
luvii, si avis missa non rediret,quia ergo nam
cum columba emissa bis rediret, intelligebat
videbat corvum non audere procul id intel
ligebat diluvium non cessasse, et ideo pos misit
eam tertio, et cum non rediret intellexit fi
nitum diluvium.
v.14 et 15 anno sescentesimo p°. mense prima die mensis sic
catae sunt aquae. mense 2°. die 27a mensis
siccatae sunt aquae. quomodo ista cohaerentur. Caietanus
existimat illud mense 2°, referre ad annos
communes, ita ut sit sensus anno sescentesimo p°
mense p° die p° vitae Noe, qualis dies fuit 27us
mensis Aprilis, qualis est 2us in ordine mensium.[1]
Melius diceretur omnia referri ad vitam Noe,


---page break---

  1. Tripliciter Moses descripsit diem exciccationis terrae. Primum relative ad principium diluvii, suppotando tot numeros dierum & mensium, deinde relative ad annos, menses ac dies vitae Noe:& demum relative ad menses solitorum annorum. Quod enim nunc dicit mense secundo, vigesimoseptimo die mensis, nec ad principium diluvii, nec ad vitam Noe referri posse, clare patet.& propterea refertur ad ordinem mensium iuxta solitum cursum anni, Catena in Genesim, 145r.