Page:APUG 0385-B.pdf/43

From GATE
This page has not been proofread


et sensus Noe esse, Anno 601 vitae Noe, p° die
illius anni siccatae sunt aquae, non tamen
sic ut commodam habitationem praeberet terra
adhuc lutulenta, et humida hominibus. at
mense 2° illius anni sescentesimi pi die
27. perfecte siccatae erant aquae, it ideo
die sequente iubente divino Noe de arca
egressus est. Nam verba hebraea,חָרַב
et יָבַשׂ differunt aliquo modo, et maiorem
siq siccitatem significat יָבַשׂ quam חָרַב
unde Hieronymus vertit p° imminutae sunt
aquae, et deinde siccata est terra. propterea
hinc habemus Noe unum annum precisse fuisse
in arca. nam intravit anno 600 mense
2° die 17. et mansit usque ad annum
601 mensem 2um diem 27 et die 28 exiit.[1] adduntur autem
undecim dies, ut compleatur annus solaris,
qui undecim diebus maior est anno lunari.


---page break---

  1. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 26v.