Page:APUG 0385-B.pdf/87

From GATE
Revision as of 16:23, 15 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 16. virgo, eognoverat eam.
Caietanus putat, nomen virginis, referri
ad habitum, quo utebantur virgines.[1] Augustinus
in libro 10quaestionum de genesi, putat tamen
repetitionem pertinere ad commendationem vir
ginitatis. simplicius dici potest scripturam
solere obscuria dicta clarius explicare.
v. 20. et effudit. עָרָה proprie est
nudare. inde significat evacuare, et effundere
v. 22. נֶזֶם Caietanus negat signifi
care inaures, sed vult significare circulum
quemlibet.[2] At Hieronymus vertit inaures:
70 ενωτια id est inaures. denique gen 35
et exo 32 dicitur inaures, quae erant in auribus etc
ibidem בֶּקַע Caietanus dicitse nescire quid
valeat mensura beca. ? vvulgata editio
habet appendentes siclos duos. chaldaica, siclum
unum; graeca habet drachman unam id est medium
siclum. Hieronymus in quaestionibus hebraicis legit didrachmam
Nota ipsam vocem significare
dimidium, et credibile est, quod intelligatur
de siclo, quod eratmoneta communissima
---page break---

  1. nisi ad ampliorem expressionem adiunctum sit & vir non cognovit ipsam. suspicor virginis nomine habitum innuptarum virginum significari, Commentarii illustres planeq́, p. CVII.
  2. Iuxta Hebraeum habetur. Circum aureum, becah pondus eius. ubi clare vides nullam fieri mentionem inaurium. Quantum autem pondus significet becah, non inveni, Commentarii illustres planeq́, p. CVII