Page:FC 1042.djvu/488

From GATE
Revision as of 11:02, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 236v



cum dicit: "Charitas benigna est, charitas patiens est"[I] etc. Illi ipsi, qui praesunt charitatis operibus male patientes[1], male benigni sunt[2], pauca credunt, aut sperant, nulla grauamina substinere possunt nullasque ualent ex animo laeto sufferre proximorum imperfectiones. sunt qui abusus dissimulant, nec tollere nituntur etc. Hinc fit, ut multi homines multos abusus potius non conoscere dissimulat, quam eos tollere nitatur de medio[3]. Habeat igitur charitas illas conditiones, quas Paulus enumerat, alioquin refrigescit. Vice quadam dum essem in domo quadam uenit in mentem id, quod audieram nonnullos in Portugallia dixisse, dicebant autem timendum nobis esse de quibusdam personis[4], quod nec fecimus hactenus, nec sumus facturi[5], cum sciamus illas maxime omnium consentaneas esse, et difensatrices catholicae, et sanae Doctrinae, aduersari autem omnibus, qui non ambulant in ueritate docendi, et[6] sentiendi. Ego nihilominus sensi in hoc loco magnam deuotionem, orando
_______________

  1. 1Cor 13,4

_______________

  1. patientes] add. sunt MF
  2. sunt] om. MF
  3. potius ... medio] tam in politia ecclesiastica quam [in civili] tollant de medio magis, ex impatientia infrigidati, amarique zeli iustitiae quam ex feruore zeli ipsius charitatis MF [p. 688-689]
  4. personis] add. id MF
  5. sumus facturi] facturi sumus MF
  6. et] ac MF