Page:FC 1042.djvu/439

From GATE
Revision as of 21:43, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 212r



"Ego stigmata Christi[1] in corpore meo porto"[I]. Circa plagam lateris ego hoc notaui, quod[2] ipsa facta est[3] post mortem Christi[4], et quod[5] iam omnibus Christi maeritis accumulatis sanguis ille[6] emanauit[7] nobis, cum aqua, qui secum portaret consu[m]matum pretium meritorum Christi, Simus mortui ad gustandum interiora dona ad perfectum cordium salutem. simul autem ut doceamur, quia nisi mortui fuerimus, nos[8] poterimus gustare illa interna dona, quae sunt ad perfectam cordium salutem, primum ergo nobis fuerunt aperti fontes thesaurorum manuum, et pedum, ante mortem, et postea thesauri dextri lateris, et[9] viscerum. Circa hoc tempus[10] accepi praeceptum obedientiae, qua me oportuit[11] recedere de Colonia in Portugallum[12], ad quam profectionem ego me accinxi in mense Septembris[13]. Veni ante[14] Antuerpiam et dum non possem nauigare rediens Lovanium incidi, in febrem tertianam, quae me detinuit fere[15] tres[16] menses
_______________

  1. Gal 6,17

_______________

  1. Christi] Domini MF
  2. quod] add. videlicet MF
  3. est] fuerit MF
  4. et] vt consummatis omnibusMF
  5. quod] om. MF
  6. ille] add. tandem MF
  7. emanauit] emanaret MF [p. 665]
  8. nos] add. non MF
  9. et] ac MF
  10. tempus] add. ego MF
  11. me oportuit] oportuit mihi MF
  12. Portugallum] Portugalliam MF
  13. Septembris] Septembri MF
  14. ante] autem MF
  15. fere] ferme MF
  16. tres] duos MF