f. 208v
et
ablutum[1]
Corpus
meum ab omni sorde
peccati[2].
Per votum Paupertatis, ut possim esse Purus ab omnibus
interioribus[3]
mundanis, et imprimis ab omni Intentione habendi.
Per votum obedientiae, ut possim fieri instrumentum aptum ad omne opus bonum exequendum cum diligentia, faxit igitur
Deus[4]
Jesus, ut sim
mundus[5],
purus, et fidelis in omni dispensatione mihi credita, et credenda.
Mundus inquam in Corpore, et in externis animae, purus in
internis[6]
spiritibus, et fidelis in operibus.
In die Sancti Anacleti Papae, et Martyris, dum essem celebraturus missam,
ac[7]
propter hoc iturus ad
monasterjum[8]
Sancti Augustini, ego habui quandam considerationem pro adiuuanda Intentione mea, quae erat
celebrandi[9]
ad petitionem Prioris illius
Commentus[10],
consideratio autem fuit, ut ego acciperem id, quod est facere aliquid nomine
_______________