Page:FC 1042.djvu/430

From GATE
Revision as of 20:35, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 207v



eleuatas quamdiu alij pugnant, et patiuntur, aut aliquid boni praetendunt cum conatu, atque[1] aegent[2] auxilio aliorum[3]. Pro hac gratia obtinenda ego obtuli Deo Sanctum Sacrificium[4] missae[5], in quo[6] dum peruenissem ad verba illa[7]: Orate[8] fratres, ego sensi vehemens desiderium ad hoc, ut circumstantes[9] orarent pro me ex animo[10], et quia hoc non ita fit diligenter apud multos, datum[11] est mihi cito[12] bona deuotio ad desiderandum, quod Angeli custodes. Angeli circumstantium hominum custodes orarent pro me defectum sibi commissorum hominum supplentes.

Eodem die ego satis clare sensi, et agnoui, quod qui Qui sult dilatari in Deo, restringat se. uult[13] dilatari in deo, et[14] eleuari, extendi, consolari, et[15] augeri, debet[16] primum exerceri in eo bene[17] quod est in se ipso[18] id est in carne sua, et[19] spiritu suo restringi, et[20] refrenari, humiliari, angustiari[21], lugere, et[22] diminui[23], ex mortificatione etenim Carnis propriae

_______________

  1. atque] ad quod MF
  2. aegent] egeant MF
  3. aliorum] add. etc. MF
  4. Sacrificium] add. dicendo sacratissimum MF
  5. missae] add. officium MF [p. 661]
  6. quo] add. officio, et MF
  7. illa] om. MF
  8. Orate] add. pro me MF
  9. circumstantes] add. mihi MF
  10. animo] add. animaduertenti MF
  11. datum] ideo data MF
  12. cito] om. MF
  13. uult] uolunt MF
  14. et] ac MF
  15. et] om. MF
  16. debet] debent MF
  17. exerceri ... bene] bene exerceri en eo MF
  18. se ipso] seipsis MF
  19. et] add. in MF
  20. et] om. MF
  21. angustiari] angustari MF
  22. et] om. MF
  23. diminui] add. etc. MF