Page:FC 1042.djvu/419

From GATE
Revision as of 20:21, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 202r



in operibus[1] spiritualibus. Hinc fit, ut quidam valde occupati ad orandum quandoque non inueniunt consolationem quia occupati ad orandum quandoque non inueniant ea, quae uellent pro consolatione sui spiritus ex hoc quod non fuerint[2] misericordes spiritualiter erga proximos. Quidam uero ita occupantur circa salutem aliorum pure propter Deum, quod[3], quamuis parum querant inueniunt magnam Dei[4] Propitiationem, non solum quantum ad remissionem, et[5] dimissionem peccatorum suorum, sed etiam quantum ad assequutionem uariorum donorum Dei. Hic[6] ego accepi magnam deuotionem[7] animi excitandi[8] omnes ad maiorem curam operum misericordiae, et simul ad hoc, ut si quis uolet[9] Deum sibi valde propitium et non respicientem ad iustitiae rigorem, ille debet[10] esse benignus, et in omnes propitius Non nimium rudos, et austerus. non autem nimium rudis[11], ac[12] austerus.

In die apostolorum Petri et Pauli dixi missam pro quodam amico, datumque est mihi sperare, et[13] a misericordia Dei, et per misericordiam[14] Virginis, et

_______________

  1. operibus] add. misericordiae MF
  2. fuerint] sint MF
  3. quod] qui MF
  4. Dei] add. erga se MF
  5. et] ac MF
  6. Hic] Hinc MF
  7. deuotionem] intentionem MF
  8. excitandi] exhortandi MF [p. 656]
  9. uolet] velit MF
  10. debet] debeat MF
  11. rudis] iustus MF
  12. ac] aut MF
  13. et] ei MF
  14. misericordiam] intercessionem MF