Page:FC 1042.djvu/417

From GATE
Revision as of 20:19, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 201r



quorum alterum est vera Damnatio, alterum vera[1] gloria[2]. Missam ego dixi hoc die[3] pro anima illius deuotissimi, ac[4] doctissimi[5] viri Lanspergij ordinis Carthusiensium, cuius fauorem ego ex bono desiderio concupiui. In ipsa etiam Missa dum facerem memoriam defunctorum ego sensi quod ad maximam gloriam Dei, et Sanctorum debet esse Eductio animae de Purgatorio ad maximam Dei gloriam, et subsidium viuentium. eductio unius animae de poena Purgatorij. Ego apprehendi etiam talem liberationem succedere in magnum subsidium uiuentium, in purgatorio enim quodammodo ligata uidetur esse illa anima, ne[6] posset[7] negociari circa salutem nostram, et circa gloriam Dei. Omnes enim Beati postquam in coelis sunt maxime procurant, ut in ipsis coelis magis ac magis glorificetur Deus, et Christus eius cum omnibus concernibus[8] suis, simul quoque procurant,

_______________

  1. vera] vero MF
  2. gloria] add. plena MF
  3. dixi hoc die] hoc die dixi MF
  4. ac] atque MF
  5. doctissimi] docti MF
  6. ne] vt ne MF [p. 655]
  7. posset] possit MF
  8. concernibus] conciuibus MF