Page:FC 1042.djvu/352

From GATE
Revision as of 21:34, 2 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 168v



Missa die Sabbati Sancti. sacrificium Missae, quam die Sab[b]ati sequentis eram dicturus, quo possem a Deo impetrare gratiam alicuius bonae constructionis, et[1] reaedificationis mei ipsius, idque per meritum Jesu Christi[2] quo factum est ut destrueretur templum illud suum sanctum, destructum, inquam, ita, ut totus sanguis effusus sit, et per me[3] remanserit in una parte, corpus in alia parte, et anima in alia usque ad resurrectionem. Hic coepi desiderare, spirituali quadam devotione et consideratione, ut fiam deuotior eius orationis, qua oratur: Anima Christi santifica me, Corpus Christi salua me, sanguis Christi, inebria me, aqua lateris Christi laua me. Maxime vero tactus sum in[4] singulari quadam deuotione[5] circa beatitudinem ac virtutem animae Christi abstractae a corpore et diuinitate[6] unitae

_______________

  1. et] atque MF
  2. Jesu Christi] Xpi. Jesu MF
  3. me] se MF
  4. in] om. MF [p. 626]
  5. deuotione] cognitione MF
  6. diuinitate] diuinitati MF