Page:FC 1042.djvu/353

From GATE
This page has not been proofread



f. 169r



qualem viderunt sancti Patres, qui erant in limbo, et illi etiam qui purgabantur, quando[1] descendit ad inferos. Dum etiam considerarem exanimatum Corpus Christi in sepulcro unitum tamen diuinitati, ego habui magnum desiderium, quo petebam ueram quandam exanimationem ab omni ui peccati, vanitatis et terroris[2], et gratiam qua possim vivificari a Deo, per Jesum Christum Dominum Nostrum, qui surrexit a mortuis.

In die sab[b]ati, quae est vigilia Paschae ego inueni quasdam optimas considerationes circa duos illos[3] articulos fidei. Passus sub Pontio Pilato crucifixus mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis, datum[4] quoque mihi iuxta hoc optare aliquid pati pro Christo ferre crucem meam quotidie mori peccato, ac mundo, sepeliri in priuatione

_______________

  1. quando] quum MF
  2. terroris] erroris MF
  3. duos illos] illos duos MF
  4. datum] add. est MF