Page:APUG 0385-B.pdf/69

From GATE
Revision as of 21:57, 15 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "16 non respicias post te. Cajetanus<lb/>quia audivit a suo rabino טַּבִּיט<lb/>esse in hiphil, putat vertendum,<lb/>ne facias respicere post te. ut<lb/>sensus sit, cur...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


16 non respicias post te. Cajetanus
quia audivit a suo rabino טַּבִּיט
esse in hiphil, putat vertendum,
ne facias respicere post te. ut
sensus sit, cura ut uxor tua, et
filiae non maneant retro, respiciatque tergum tuum sed simul tecum
ambulet, vel praecedat. at illud
verbum etiam in hiphil significat
respicere, ut patet gen 15 res
pice caelum. et quod angelus
hic praecipit, ne respiceret sodomam,
patet ex poena uxoris.
v. 23 pluit dominus a domino. iudaizantes
et Trinitarii volunt esse phrasim
hebraicam. at concilium syrmiense
dicit anathema non exponentibus,
pluit dominus filius a domino patre
sulphur et igne. R Levi, et
Strabo liber 16 dicunt cause huius
incendii fuisse naturalem qu dici
autem Deum pluisse de caelo
quia stellarum influxus produxerunt
in visceribus terrae illiussulphur,
---page break---