Page:FC 1042.djvu/116

From GATE
Revision as of 14:59, 1 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 50v


omnia sed hoc erit in patria beatorum ad quam quotidie ascendimus.

Eadem uigilia San[c]ti Laurentij post officium Completorium accessit D. Joannes a sua peregrinatione, rediens scilicet a Colonia, cuius reditu Dominus noster talem mihi consolationem[1] dedit, qualem nunquam post[2] aliquod nuntium sensi, maxime quando[3] Dominus noster conseruauit, et liberauit me, ne commouear[4] spiritu post[5] gaudium aduentus eius et post[6] desiderium audiendi et colloquendi[7] aliquod nuntium, nuntium inquam spirituale quemadmodum antea sentire solebam, ita ut mihi afferret deuotionem orationis, id est[8] contemplationis ad dominum Deum nostrum.
_______________

  1. mihi consolationem] consolationem mihi MF [p. 530]
  2. post] propter MF
  3. quando] quod MF
  4. commouear] commouerer MF
  5. post] propter MF
  6. post] propter MF
  7. audiendi et colloquendi] colloquendi et audiendi MF
  8. id est] scilicet MF