Page:APUG 0385-B.pdf/41

From GATE
This page has not been proofread


15 cubitis. sed non potest hoc deduci
nam montes Armeniae non sunt omnium altissimi.
ergo super illos aqua ascendit magis quam quindecim cubitis.
Quod autem Ararat sit Armenia docet
Hieronymus ex Philone in locis hebraicis:
docet etiam josephus liber 1 antiquitatum caput 5
ex Beroso et aliis. Chaldeus vertit super montes Cardu.porro Cardeos, seu gsrdeos
montes in Armenia etiam ex Quinto Curtio et
Ptolemeo patet. v. 7 egrediebatur, et non revertebatur. Melchior
Canus liber 2 de locis c. 13 putat ex hoc loco convinci, corruptum esse hebraeum textum, quoniam quidem
70, Hieronymus et Josephus liber 1 antiquitatum
c. 5 et omnes patres legunt non revertebatur, cum tamen
hebraeus codex habeat revertebatur. Sed
vero non contradicit hebraeus textus graeco
non enim dicit revertebatur, sed egrediebatur egre
diendo et redeundo donec siccarentur aquae,
quibus verbis non significatur quod redierit in
arcam, ut Canus putat, sed quod volitaverit
prope arcam eundo et redeundo. Et quod re
---page break---