Page:APUG 0385-B.pdf/43

From GATE
This page has not been proofread


et sensus Noe esse, Anno 601 vitae Noe, po
die illius anni siccatae sunt aquae, non tamen
sic ut commodam habitationem praeberet terra
adhuc lutulenta, et humida hominibus. at
mense 2o illius anni sescentesimi pi die
27. perfecte siccatae erant aquae, it ideo
die secundo iubente divino Noe de arca
egressus est. Nam verba hebraea,חָרַב
et יָבַשׂ differunt aliquo modo, et maiorem
siccitatem significat יָבַשׂ quam חָרַב
unde Hieronymus vertit po imminutae sunt
aquae, et deinde siccata est terra. propterea
hinc habemus Noe unum annum precisse fuisse
in arca. nam intravit anno 600 mense
2o die 17. et mansit usque ad annum
601 mensem 2um diem 27 et die 28 exiit. adduntur autem
undecim dies, ut compleatur annus solaris,
qui undecim diebus maior est anno lunari.
---page break---