Page:APUG 0385-B.pdf/42

From GATE
Revision as of 13:32, 5 June 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "vera corvus non abierit procul et quod<lb/> redierit non quidem intrans in arcam, sed prope, vel<lb/> supra arcam, ita ut a Noe videretur, patet ex<lb/> duobus: primo quia adh...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


vera corvus non abierit procul et quod
redierit non quidem intrans in arcam, sed prope, vel
supra arcam, ita ut a Noe videretur, patet ex
duobus: primo quia adhuc tota terra erat
cooperta aquis, ut infra dicetur, et sicut columba
non invenerit ubi requiescertet, ita nec corvus
invenisset. 2o. quia si corvus non rediisset,
Noe putasset, finitum esse diluvium, et non
misisset columbam, nisi prius ipse respexis
set. nam hoc erat signum cessationis di
luvii, si avis missa non rediret. Nam cum columba emissa bis rediret, intelligebat diluvium non cessasse, et ideo misit eam tertio, et cum non rediret intellexit finitum diluvium.