Page:APUG 0385-B.pdf/41

From GATE
This page has not been proofread


v. 7 egrediebatur, et non revertebatur. Melchior
Canus liber 2 de locis c. 13 putat ex hoc loco convinci, corruptum esse hebraeum textum, quoniam quidem
70, Hieronymus et Josephus liber 1 antiquitatum
c. 5 et omnes patres legunt non revertebatur, cum tamen
hebraeus codex habeat revertebatur. Sed
vero non contradicit hebraeus textus graeco
non enim dicit revertebatur, sed egrediebatur egre
diendo et redeundo donec siccarentur aquae,
quibus verbis non significatur quod redierit in
arcam, ut Canus putat, sed quod volitaverit
prope arcam eundo et redeundo. Et quod re
---page break---