f. 234v
meis fecistis, mihi fecistis"[I].
Is[1]
postremo[2]
paratus est pluris facere operam, quam collocaueris circa unum aliquem omnibus modis derelictum, quam illam, quam circa Imperatorem impenderis.
Vide igitur charissime frater, ut quemadmodum Deo, et Christo derelictus dicitur pauper, ita et tibi eum derelinqui putes, ut ei sis adiutor, cum neminem alium habuerit.
Quadam alia uice ualde tristis
uidebar[3],
et moestus, considerans me nihil magnum operari,
unde[4]
reputabam me caeteris coaequalibus meis non posse non esse longe
inferiorem[5].
Non est quidem magnum inconueniens ad tantam de nobis opinionem adduci, sed nimium misericors, et
nimis[6]
miserator Dominus, et Paraclitus spiritus eius etiam in talibus miserijs nobis solet succurrere.
Sciat igitur qui talia
patiatur[7],
Deum[8]
esse mirabilem, quod scilicet soleat non nunquam de suo addere rebus, et operibus minimis
_______________
- ↑ Mt 25,40
_______________