Page:FC 1042.djvu/472

From GATE
Revision as of 12:23, 30 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 228v



Defunctis. noctem precatus sum, et simul[1] etiam quietam noctem defunctis, qui sunt in Purgatorio. Item eis omnibus, qui in hac uita dolores[2] et patientibus. patiuntur. Precabar quoque omnibus peccatoribus[3] compunctionem iuxta illud: "Lauabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo"[I]. Hic praeterea dum audissem quosdam nimium laetos, et garulos, qui in uicinis cubiculis dissolutionis suae uerba effunderent, coepi dolere, quod et ipsi tam male se ad somnum nocturnum componerent, et dixi orationem: Visita quaesumus[4] habitationes istas, et reliquas omnes in quibus homines degunt, et omnes insidias inimicorum omnium uisibilium, et inuisibilium ab eis longe repelle. Angeli tui sancti[5] habitent in ipsis, qui nos, et reliquos omnes in pace custodiant per Christum Dominum nostrum[6].

Quandoque fit ut apprehendamus bona, et fauores, qui nos possibiliter contingunt, et accidere possunt,
_______________

  1. Ps 6,7

_______________

  1. et simul] Precatus sum MF
  2. dolores] add. et labores MF
  3. peccatoribus] add. et peccantibus MF
  4. quaesumus] Domine MF
  5. sancti] om. MF
  6. nostrum] add. etc. MF