Page:FC 1042.djvu/148

From GATE
Revision as of 12:35, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 66v


Assumptionem, capiens iterum a principio etc. ut Dominus Noster daret mihi gratiam sentiendi Christum praesentem per ueram compassionem et imitationem et postea sentiendi absentiam cum sanctis desiderijs sequendo[1] ipsum ad gloriam postquam hic absoluero faciendo[2] eius uoluntatem.

Eodem die similiter ad propositum cogitaui[3] qualiter Passio Christi e compassione Virginis scalarum gradus ad ascensionem et assumptionem. passio Christi et compassio Virginis sint tanquam scalarum gradus ad ascendendum ex directo ad ascensionem et assumptionem et[4] habui magnam deuotionem offerendo altam et infimam cognitionem omnium inferiorum et altorum cum desiderio quod Dominus Noster det mihi gratiam nunquam contristandi nec loetandi nisi secundum quod Christus laetatus est[5] et contristatus fuit cum sua Matre.

In faesto sancti Bartholomei ego inter alia


_______________

  1. sequendo] sequendi MF
  2. faciendo] faciendi MF
  3. cogitaui] cogitandi MF
  4. et] ego MF
  5. est] om. MF