Page:FC 1042.djvu/134

From GATE
Revision as of 09:22, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 59v


Cum illo spiritu ego benedicebam illi, qui candelas ibi posuerat ordinauerat et incenderat[1] et illi qui redditus ad id faciendum reliquerat eodem modo organis, et organistae, et fundatoribus[2] eodem modo omnibus ornamentis, quae ego uideuam cultui diuino esse collocata. Item cantoribus, et cantionibus puerorum, qui canebant eodem modo reliquiarijs et alijis[3], qui reliquias quesierant inuenerant, et has honore decorauerant[4]. In summa dico, quod ille spiritus erat cum quo estimabam magis minimum peccatorum[5] et similium opus cum fide cattolica et simplici[6], quam magnos[7] gradus illius fidei ociose[8], quam ita magnifaciunt qui non bene sentiunt Hierarchiam[9] similiter sensiebam[10] magnam bonitatem, et misericordiam


_______________

  1. posuerat ... incenderat] posuerat et collocauerat, et incenderat, et ordinauerat MF
  2. fundatoribus] add. etc. MF
  3. alijs] illis MF
  4. inuenerant ... decorauerant] vel inueniendo eas honore decorarunt MF
  5. peccatorum] praedictorum MF
  6. simplici] simplice MF
  7. magnos] ille MF
  8. ociose] otiosae MF
  9. Hierarchiam] hierarchica MF
  10. sensiebam] sentiebam MF