f. 242v
ait: "Ideo conuertetur populus meus hic et dies pleni inuenientur in eis." [I] Super quibus uerbis magnus dolor mihi datus est ex eo, quod hactenus neque recte ad diuina conuersus sim, neque ullum diem, uel horam recte impleuerim. inueniri dies plenos bonis actionibus. Utinam atque utinam aliquando inueniantur in me dies pleni bonis actionibus. Utinam tollantur omnia otia et otiosae actiones de uita mea. Amen.
Pridie octauae Visitationis Beatissimae Virginis Mariae hora XIIa[1] peperit principissa Domina Maria, filia Regis Portugalliae. Die autem sequenti ego celebraui missam de Visitatione, faciendo[2] commemorationem Natiuitatis Christi, natiuitatis eiusdem Virginis Mariae et natiuitatis Sancti Joannis Baptistae. Quas equidem tres commemorationes iam feceram die praecedenti cum desiderio, ut natus puer per
_______________
- ↑ (Ps 72,10)
_______________