Page:FC 1042.djvu/107

From GATE
This page has been proofread



f. 46r


duobus generibus suo modo dicat[1], quia in quolibet genere[2] sunt principium, medium et finis.

In die quo celebrabam festum[3] Patris nostri Dominici communicando in missa[4] habui magnum desiderium sub his uerbis, utinam[5] interiora mea, maxime cor ita cederent Christo intranti, quod aperiretur locus[6] ipsi In centro cordis aperiretur locus Christo intranti. in centro cordis relinquendo uitia ante[7] omnia et imperfectiones sic fugerent[8] a facie ipsius sicut cera a facie ingnis fluit. Ante missam faciendo solitum discursum mysteriorum Christi datum est[9] mihi magnum desiderium[10] in eo, ut peterem intercessione[11] Sti. Dominici gratias, per misteria conformiter ad ea quae circa quodlibet mysterium sensit dum uiueret, et intellexit ipse Dominicus


_______________

  1. dicat] dicatur MF
  2. genere] add. istorum MF
  3. festum] add. Sti. MF
  4. missa] add. ego MF
  5. utinam] add. omnia MF
  6. locus] locum MF
  7. ante] autem MF
  8. fugerent] fugarentur MF
  9. datum est] datus MF
  10. magnum desiderium] magnus sensus MF
  11. intercessione] per intercessionem MF