f. 19v
contra omnem spem humanam, ut in Catalonia a latronibus et[1] carceribus, in Gal[l]ia a militibus ingredientes Elucicos[2] in finibus Sabaudiae ab Haereticis in Alemania ab infirmitatibus et[3] debilis[4], qui inter omnia[5] maius est a tentationibus diui-siuis in[6] spiritu deuotionis[7].
Multa sentimenta amoris, et spei super Haereticis, et toto mundo mihi Dominus dedit in hoc itinere, dederatque antea spiritualiter[8] autem deuotionem quamdam usque ad mortem continuandam cum fide, spe, et charitate circa bonum harum[9] ciuitatum scilicet Uitemberg[10] in Saxonia, praecipuaeque ciuitatis Sarmatiae cuius nomen ignoro, Gebenae[11] in Sabaudiae ducatu, Constantinopolis in Graecia, Anciogiae[12] similiter in Graecia, Jerusalem et Alexandriae[13] in Aphrica, hoc proposui
_______________
- ↑ et] ac MF
- ↑ Elucicos] Heluetios MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ debilis] debiles MF
- ↑ qui ... omnia] et quod omnibus MF
- ↑ in] id est MF
- ↑ deuotionis] diuisionis MF
- ↑ spiritualiter] specialiter MF
- ↑ harum] add. septem MF
- ↑ Uitemberg] Witteraberge MF
- ↑ Gebenae] Gebennae MF
- ↑ Anciogiae] Antiochiae MF
- ↑ Alexandriae] Alexandria MF