f. 236v
cum dicit:
Charitas benigna est, charitas patiens est etc.
Illi ipsi, qui praesunt charitatis operibus male
patientes[1],
male benigni
sunt[2],
pauca credunt, aut sperant, nulla grauamina substinere possunt nullasque ualent ex animo laeto sufferre proximorum imperfectiones.
sunt qui abusus dissimulant, nec tollere nituntur etc.
Hinc fit, ut multi homines multos abusus
potius non conoscere dissimulat, quam eos tollere nitatur de
medio[3].
Habeat igitur charitas illas conditiones, quas Paulus enumerat, alioquin refrigescit.
Vice quadam dum essem in domo quadam uenit in mentem id, quod audieram nonnullos in Portugallia dixisse, dicebant autem timendum nobis esse de quibusdam
personis[4],
quod nec fecimus hactenus, nec
sumus facturi[5],
cum sciamus illas maxime omnium consentaneas esse, et difensatrices catholicae, et sanae Doctrinae, aduersari autem omnibus, qui non ambulant in ueritate docendi,
et[6]
sentiendi.
Ego nihilominus sensi in hoc loco magnam deuotionem, orando
_______________