f. 236v
cum dicit: «Charitas benigna est, charitas patiens est» etc. *. Illi ipsi, qui praesunt charitatis operibus, male patientes sunt, male benigni, pauca credunt aut sperant, nulla grauamina sustinere possunt, nullasque ualent ex animo laeto sufferre proximorum imperfectiones. Hinc fit ut multi homines multos abusus tam in politia ecclesiastica
‘ Vide Improperia, feria VI in Parasceve, ad Missam praesanctifica-torum.
’ Die 5. • I COB., XIII, 4-
Mbmoriale.—Aprili 1545 68g
quam [in civili] ** tollant de medio magis, ex impatientia infrigi-dati, amarique zeli iustitiae quam ex feruore zeli ipsius charitatis. Habeat igitur charitas illas conditiones quas Paulus enumerat, alioquin refrigescit.
428. Vice quadam dum essem in domo quadam uenit in mentem id, quod audieram nonnullos in Portugallia dixisse; dicebant autem timendum nobis esse [de] quibusdam personis, id quod nec fecimus hactenus, nec facturi sumus, cum sciamus illas maxime omnium consentaneas esse et defensatrices catholicae et sanae doctrinae, aduersari autem omnibus, qui non ambulant in ueritate docendi ac sentiendi. Ego nihilominus sensi in hoc loco magnam deuotionem, orando
_______________