f. 219v
magnopere concutit corda, et durissima fames quoque cum grassatur usque ad
totius alicuius[1]
magni populi desolationem, magnas in animis omnium illorum
faciens[2]
commotiones, sic
terremotus[3]
animos in terrorem commouere solent, et pestilentiae, longe autem amplius, et fortius concutiunt mortales illa, quae sunt magis communia,
et[4]
pressura illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi Maris, et terrores Coelestes, si sentirentur, quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui
habent corda[5]
aperta, et minime curis uitae huius, aut crapula,
aut[6]
ebrietate grauata.
Valde uigilantes esse oportet homines circa ultimum diem Christi Domini.
Hinc fit ut ualde vigilantes, ac sollicitos oporteat esse homines
circa[7]
ultimum diem Christi domini nostri, quem tam multae tribulationes praecurrunt, et sunt praeparatoriae ipsius.
Hic uenerunt in mentem uerba illa, quae sunt apud Lucam cap. xxi:
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura
_______________