Page:FC 1042.djvu/438

From GATE
Revision as of 09:58, 11 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 211v



detinebantur[1] a consequutione illius gloriae perfectae Dei, et ipsa Virgo et multi aut plerique omnes alij Sancti a uarijs desiderijs ad quae faestinabant, unde fiebat, ut non sanarentur[2], nec possent saniari[3], donec apparitura esset gloria Dei[4] etc.[5]

Alia vice[6] in die, in[7] quo celebrarem[8] officium Sanctorum Martirum Processi[9], et Martiniani, ego habui satis utilem considerationem circa quinque plagas Christi, et hoc[10] mihi incidit ex aspectu imaginis ipsius Crucifixi, dum[11] considerabam autem eas plagas manuum, et pedum, quasi quae me admonerent, esse nobis maxime Insistendum circa perfecto bene operandi et bene desiderandi etc. insistendum circa profectum bene operandi, et circa profectum bene desiderandi, sic ut operibus[12] affectibus laboremus. Item[13] simus diligentes, ne[14] timeamus pati ambulando, et peregrinando pedibus nostris sed potius ita viuamus, ut tamen[15] in manibus et pedibus appareant vestigia laborum sicut Paulus dicit de toto corpore suo:

_______________

  1. detinebantur] add. et retardabantur MF
  2. sanarentur] satiarentur MF
  3. saniari] satiari MF
  4. gloria Dei] Dei gloria MF
  5. etc.] om. MF
  6. vice] add. id est MF
  7. in] om. MF
  8. celebrarem] celebrabam MF
  9. Processi] Processus MF
  10. hoc] om. MF
  11. dum] om. MF
  12. operibus] add. et MF
  13. Item] add. ut MF
  14. ne] nec MF
  15. tamen] tandem MF