Page:FC 1042.djvu/438

From GATE
Revision as of 10:21, 10 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 211v



detinebantur et retardabantur a consecutione illius gloriae perfectae Dei. Et ipsa Virgo, et multi aut plerique omnes alii sancti a variis desideriis ad quae festinabant; vnde fiebat ut non satiarentur, nec possent satiari, donec apparitura esset Dei gloria. 361. Alia uice, id est, in die quo celebrabam officium sanctorum martyrum Prcjcessus et Martiniani \ ego habui satis vtilem considerationem circa quinque plagas Christi; et mihi incidit ex aspectu imaginis ipsius crucifixi. Considerabam autem eas plagas manuum et pedum, quasi quae me admonerent esse nobis maxime insistendum circa profectum bene operandi, et circa profe■ ctum bene desiderandi: sic ut operibus et affectibus laboremus; item ut simus diligentes, nec timeamus pati ambulando et peregrinando pedibus nostris; sed potius ita uiuamus, ut tandem in manibus et pedibus appareant uestigia laborum, sicut Paulus dicit de toto corpore suo:

_______________