f. 208v
et ablutus corpus aqua munda; per uotum paupertatis, vt possim esse purus ab omnibus intentionibus mundanis, et imprimis ab omni intentione habendi; per uotum obedientiae, ut f>ossim fieri instrumentum aptum ad omne opus bonum exsequendum cum diligentia. Faxit igitur
datum ms.;data Mem. II.
- Die 9. De professione votorum solemnium Fabri, facta die octava Vi-sitationis, vide supra, §§ 23 et 45.
662
Fabri monumenta
Jesús ut sim mundus et purus et fidelis in omni dispensatione mihi credita et credenda: mundus, inquam, in corpore et in externis animae, purus in intimis spiritibus, et fidelis in operibus. 134
357. In die sancti Anacleti ‘, papae et martyris, dum essem celebraturus missam, et propter hoc iturus ad monasterium fratrum sancti Augustini, ego habui quamdam considerationem pro adiuuanda intentione mea, quae erat celebrare ad petitionem prioris illius conuentus. Consideratio autem fuit, ut ego acciperem id quod est facere aliquid nomine
_______________