Page:FC 1042.djvu/424

From GATE
Revision as of 09:36, 4 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 204v



sensus recreatio, et[1] glorificatio, nos autem niti debemus ad hoc ut efficiamur pabulum Christi et cibus, quem digerendo ipse possit in corpus suum mysticum conuertere, et[2] digerere in viros perfectos, ac[3] in ualida, et[4] utilia membra eiusdem Corporis. Proinde ergo cauendum est[5] apud quemlibet[6] sensuum, ne[7] comprobari[8] possimus.

Infra dies sollemnitatis festi Visitationis ego inueni quadam vice magnum desiderium ad eam gratiam, quae est si quis in suis operibus clare posset cognoscere Dei voluntatem bonam, beneplacitam, et[9] perfectam, magnam proinde consolationem[10] concepi, ex quo circa quoddam negotium mihi aperta fuit[11] mens ad intelligendum modum, quem deberem tenere.

In die Dedicationis Summi Templi Maguntini[12] ego inueni magnam deuotionem, in qua quidquid orabam aut sentiebam, aut cognoscebam[13] hoc facerem nomine, et quasi in personis[14] eorum, quos specialiter

_______________

  1. et] ac MF
  2. et] ac MF
  3. ac] et MF
  4. et] ac MF
  5. est] add. [ne] MF
  6. quemlibet] aliquem MF
  7. ne] Christi MF
  8. comprobari] improbari MF
  9. et] ac MF
  10. consolationem] add. tunc MF
  11. fuit] fuerit MF
  12. Maguntini] Moguntini MF
  13. cognoscebam] recognoscebam MF
  14. personis] persona MF