Page:FC 1042.djvu/422

From GATE
Revision as of 09:32, 3 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 203v



nimia frigiditas[1] et[2] caliditas tactum, turpitudo porro ac feditas potissime ex sordibus luxuriae et peccatorum carnalium, id est, quae sunt propter affectum carnis propriae vel alienae, cognoscitur. Fetor vero ac malus odor 129 deprehenditur ex malo nomine ac mala fama. Homo enim cuius vita scandalosa est, non solum apud bonos homines viuos fetere dicitur, sed etiam apud Deum; et longe prius apud Deum, quia ipse prius videt, et plura, et melius quam homines. Amaritudo autem ac insipiditas quae diuino gustui displi ceat, ex ira, superbia, inuidia, et peruersis odiis deprehenditur; tactus autem diuinus offenditur per accidiam, in qua frigent homines respectu bonarum actionum, et in concupiscentiis habendi, quae est auaritia. 345. Probet igitur se homo ad proprios sensus internos, quia facile videbit offendi oculos mentis suae a turpitudine corporalium immunditiarum

_______________

  1. frigiditas] add. mala MF
  2. et] ac MF