Page:FC 1042.djvu/420

From GATE
Revision as of 08:46, 2 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 202v



horum Apostolorum, quaedam quae[a] mihi uidebantur ipsi ualde necessaria, item in discursu mysteriorum Vitae Christi, dum attentius considerassem effusiones sanguinis eius, et alias abundantias passionum, et operationium ipsius, ego hoc modo oraui: Oratio per sanguinem Christi. Domine Deus omnipotens rogo te per meritum illius effusi in terram sanguinis, ut uelis concedere gratiam, quam postulo tali personae, ut sic non perdatur talis abundantia, quae nondum est (ut ita dicam) expensa, imaginabar enim aliquas guttas sanguinis, item aliquos dolores, et[1] labores particulares aliquorum membrorum Christi, item aliqua verba particularia, aut facta, uel etiam signa, aut passiones, aut sudores, aut famem, aut sitim, aut desideria Humanitatis eius[2]. Nota. Haec[3] dicebam Deo Patri. Talia forsitan: O Deus meus, nemo potuit unquam[4] sibi applicare[5] particulariter in medicinam uel salutem applicentur igitur ad hanc rem, quam peto, ut minus deperdita dici possit[6]
_______________

  1. quaedam quae] quae ante correctionem, sed add. supra lin. -dam quae

_______________

  1. dolores et] om. MF
  2. eius] add. etc. MF
  3. Haec] et MF
  4. potuit unquam] add. vnquam petiuit [haec] MF
  5. applicare] applicari MF
  6. possit] possint MF