Page:FC 1042.djvu/418

From GATE
Revision as of 09:46, 30 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 201v



ut in terra appareat gratia * Dei, per Jesum Christum, ad pacem animarum viuentium; et haec duo sunt iuxta illum hymnum angelicum: «Gloria in excel* sis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis» ®. 340. Alia die infra octauas sancti Joannis, dum audirem confessionem generalem cuiusdam personae, ego accepi 127 magnam quamdam cognitionem circa id quod est facere misericordiam in proximos viuos ac mortuos; ita vt haec cogitando inciderim in lachrymas; et tamen adhuc aduertebam ad confessionem mei poenitentis. Intellexi quoque in hoc discursu, quam efficax medium esset ad inueniendam erga nos Dei misericordiam facere misericordiam, et quam facile sit habere Deum gratis datorem, si gratis nos et nostra ipsi dederimus. Si etiam circa opera misericordiae corporalia fuerimus misericordes, Deus nobis reddetur in talibus misericors et etiam in spiritualibus. 341. Efficacius autem apud Deum meremur misericordiam spiritualem, si exercemur

_______________