Page:FC 1042.djvu/413

From GATE
Revision as of 09:58, 29 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 199r



ita vt vere dici possit haereticos huius temporis esse doctores dbcessionis et retrocessionis. Det Deus homines in contrarium sensum, id est qui factis et verbis doceant veram vnionem, accesum ad disciplinam, progressumque ad omnes virtutes Christianas. b immutabilitas ms. —e quam m$. —d Utrum apparet manui sd- cundi librarii. Pagina praecedent vacua relicta eti. Memoriale.—Junio 1543 653 333. In die sancti Joannis Baptistae *, ante missam, ego sensi magnam deuotionem, in qua petebam gratiam bene ordinandi meipsum, et omnia negotia mea, exercitia, et ea quae sunt spiritus mei. Optabam ante omnia esse gratus et acceptus Deo meo, per gratiam Jesu Christi domini nostri; secundo, vt digne ea possim praestare, quae sunt sacerdotis, prout est orare, sacri ficare, meditari, etc.; tertio, vt ea exercitia, quae mihi sunt ad proximos, possim peragere iuxta praescriptum diuinae voluntatis; idque siue haec sint circa familiares meos, siue circa quoscumque alios; quarto, petebam specialem gratiam pro directione

_______________