Page:FC 1042.djvu/404

From GATE
Revision as of 08:31, 27 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 194v



partem animae meae, in[1] mentis apicem circa huiusmodi tensionem in altum quin potius quod habuerim illam hactenus totam conuersam[2], et intentam circa intima[3] mea id est totam reflexam, et recuruatam circa considerationem infirmitatum carnis meae et spiritus mei. Intelligentia autem quam habui circa materiam hanc (quod fuit in hac 3a feria post festum Trinitatis) recognoscenda erit tanquam descendens ab ipsa Sanctissima Trinitate, et quasi reliquiae festi ipsius mente altissima reponenda. Referas omnia in diem Trinitatis. Hic quoque iure optimo tibi decernendum est ut omnem profectum cuiuslibet anni in die Sanctissimae Trinitatis referas ibique sit initium rationis fructuum tuorum annalium, et finis omnium profectuum animae tuae ac[4] aedificationis templi tui, quod praeparandum est in habitaculum sanctum et in mansionem aeternam sanctissimae huius Trinitatis in quam terminantur omnium misteriorum Christi per Ecclesiam ordinate sollemnitates et omnes sollemnitates Festorum

_______________

  1. in] id est MF
  2. conuersam] add. adhuc MF
  3. intima] infima MF
  4. ac] et MF