Page:FC 1042.djvu/403

From GATE
Revision as of 09:57, 26 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 194r



aliquem Sanctorum[1] quam in Deum prout est in coelo. Hic[a] notaui haec Tria in oratione. tria esse summopere necessaria ut apprehendantur[2] uerbaliter, siue mentaliter, siue uocaliter, uidelicet ipsa persona ad quam funditur oratio[3], 2o significatio uerborum, quae sumuntur ad orandum, 3o spiritus in quo omnia sentiuntur[4] ex affectu. Pro consumata igitur oratione habendus in memoria est thronus Maiestatis Dei patris, et ipsa memoria eousque eleuanda in intellectu uero habenda est[5] illustratio sapientiae Filii per quem omnia intelliguntur. In uoluntate autem cordis, amor[6] Spiritus Sancti[7] sine quo nihil sentitur ex intimis. Det Deus et Jesus Christus gratiam, ut ad haec peruenire quotidie crescendo ualeamus. Interim uero nitendum erit per partes incipiendo niti ad suprema ut in mediocribus melius proficiamus. niti ad suprema, et summa, ut in mediocribus melius[b] proficere ualeamus. Hoc mihi ipsi expediens esse[8] uisum est, et simul uisum est quod hactenus nunquam exercuerim supremam
_______________

  1. Hic] sequitur quoque, sed eras.
  2. melius] sequitur eat, sed eras.

_______________

  1. Sanctorum] etc. MF
  2. apprehendantu] add. ab orante MF
  3. oratio] add. quae uelut collocetur in memoria MF
  4. sentiuntur] sentiantur MF
  5. est] esset MF
  6. amor] om. MF
  7. Sancti] Sanctus MF
  8. esse] add. his MF