Page:FC 1042.djvu/403

From GATE
This page has not been proofread



f. 194r



aliquem sanctorum, etc. quam in Deum, prout est in coelo. Hic notaui haec tria esse summopere necessaria ut apprehendantur ab orante uerbaliter, siue mentaliter siue uocaliter, uidelicet, ipsa persona ad quam funditur oratio, quae uelut collocetur ia memoria; secundo, significatio uerborum quae sumuntur ad orandum; tertio, spiritus in quo omnia sentiantur ex affectu. Pro consummata igitur oratione habendus in memoria est thronus maiestatis Dei Patris, et ipsa memoria eo usque eleuan-da; in intellectu uero habenda esset illustratio sapientiae Filii, per quem omnia intelliguntur; in uoluntate autem cordis Spiritus Sanctus, sine quo nihil sentitur ex intimis. Det Deus et Jesús Christus gratiam ut ad haec peruenire quotidie crescendo ualeamus. Interim uero nitendum erit per partes, incipiendo niti ad suprema et summa, ut in mediocribus melius proficere ualeamus . Hoc mihi ipsi expediens esse his uisum est; et simul uisum est quod hactenus nunquam exercuerim supremam

_______________