f. 185r
(ipsius uirtutibus) atque perfectionibus, nihil aut parum in| ISterea cogitantes de operibus illis uariis, in quibus ipse optat suos ministros occupari et se sequi, et ubi ipse fuit illi sint, qui postea futuri sunt ubi ille nunc est. In tertia hebdomada, quae est circa materiam Passionis, mihi satis apte uidentur apponi illae * tres gratiae, iuxta materiam, videlicet: ut prima sit compassio Christi circa poenas corporales; secunda, compassio Christi circa paupertatem atque omnium propriorum destitutionem; tertia, compassio circa uituperia et ignominias. Nimium enim multi sunt qui nesciunt sentire in spi-
c ilH ms. illae Mem TÍ.
Die 29.
640
Fabri hunumbnta
ritu suo, et minus prompti esse ut sentiant in suo corpore hanc maiorum diuersitatem compatiendo. In quarta hebdomada, con-uenienter iuxta materiam resurrectionis (cuius scopus est cogno* scere Christum gloriosum et glorificatum) ponuntur illae tres gratiae, generaliter multa bona optima complectentes: prima, quantum ad praemium, amor Dei et Christi;
_______________