f. 184v
(illae) tres gratiae, id est: uera cognitio ac contritio peccatorum totius uitae anteactae, et haec est prima; secunda, cognitio inordinationis ipsius uitae; tertia, cognitio et propositum uerae emendationis uitae, et uerae ordinationis ipsius in futurum. In secunda hebdomada, habenda iuxta scopum contemplationum uitae Christi, qui est ipsum cognoscere ad imitandum, ponuntur satis rationabiliter istae tres gratiae in colloquiis (loquor semper de tribus colloquiis principalibus, ad Virginem, ad Christum, et ad Patrem): abnegatio sui, prima; secunda, contemptus mundi perfectus; tertia, perfectus amor seruitii Christi domini nostri. Multi enim bene sibi sentire uidentur de primo, et ipsius personam diligere, quibus tamen non satis arrident negotia, in quibus consistit Christi seruitus. Hi proinde saepe, non sine consolatio* ne, multa cogitant de Christo et ipsius uirtutibus
_______________