f. 180r
memoriae eorum locus[1],
quae deorsum
ducuntur[2],
uel retrorsum.
Hic etiam clare cognoui (sicut et alias frequentissime) quam sit necessarium, ut per desiderium cognoscendi,
et[3]
sentiendi apprehendantur uarij gradus nondum
possessae[4],
aut nondum perceptae
cognitionis[5]
eorum, quae Dei sunt, ut
tali desiderio flagrantes[6]
simus in continuo motu ad illa bona habenda, uel pacifice possidenda, non quia uelimus inibi quiescere, sed
ut[7]
hoc modo quaeramus nobis stabilire gradus ad ascensum nostrum.
Hoc autem fieri poterit[8]
tripliciter, iuxta triplicem modum uirtutum.
Primo, quantum ad ea quae sunt diuinae cognitionis, et affectuum qui ad spiritum directe
spectant[9].
2o quantum ad ea, quae spectant directe ad nostram perfectionem.
o quantum ad illa quae tangunt proximum.
Clarum est enim quotidie
_______________