f. 174r
benedictio tua sit super nos semper per Christum Dominum Nostrum.
Hoc
feci[1]
cum bona deuotione, sentiens quod esset conueniens et bonum ita fieri, quando de nouo quemlibet locum
Ingrediendo locum, dicere orationem Visita quaesumus Domine habitationem istam.
ingredimur.
Angelos praeterea bonos, qui sunt custodes vicinorum huius domus ego inuocaui, et
sensi[2]
hoc quoque
esse[3]
conueniens, et bonum dum sic transitur in aliquam nouam vuiciniam.
Orabam[4]
etiam orando, ut
nec mihi, nec mecum habitaturis[5]
nocere
ualerent[6]
mali spiritus vicinorum, maxime
autem[7]
fornicationis, quos non dubium est esse
in[8]
meretricibus[9]
fornicarijs, caeterisque turpibus personis, quales audiui esse in hac vicinia.
Inuocaui etiam Sanctam Othiliam,
et[10]
Sanctum Jodocum, et
Sanctum Lutium[11],
quibus dicata est cappella domui ei, quam locaui propinqua, ubi sensi varios[12]
doloris spiritus, videns dictam capellam ita
destructam[13]
propter uarias fornicationes transeuntium per eam conspurcatam.
Ex hoc factum est
_______________
- ↑ feci] fieri MF
- ↑ sensi] add. quod MF
- ↑ esse] esset MF
- ↑ Orabam] Optabam MF
- ↑ nec midi ... habituaris] nec mecum habitaturis, nec mihi MF
- ↑ ualerent] ualeant MF
- ↑ autem] add. spiritus MF
- ↑ in] ut MF
- ↑ meretricibus] add. et MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ Sanctum Lutium] sanctam Luciam MF
- ↑ varios] add. tactus MF
- ↑ destructam] add. et quodammodo MF