Page:FC 1042.djvu/363

From GATE
Revision as of 08:52, 3 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 174r



benedictio tua sit super nos semper. »Per Xpum. Dominum nostrum»; hoc fieri cum bona deuotione sentiens, quod esset conueniens et bonum ita fleri, quando de nouo quemlibet locum ingredimur. 283. Angelos praeterea bonos, qui sunt custodes uicinorum huius domus, ego inuocaui, et sensi quod hoc quoque esset con ueniens et bonum, dum sic transitur in aliquam nouam uiciniam. Optabam etiam orando ut nec mecum habitaturis, nec mihi nocere ualeant mali spiritus uicinorum, maxime autem spiritus fornicationis 114, quos non dubium est esse, ut meretricibus et fornicariis, caeterisque turpibus personis, quales audiui esse in hac uicinia. 284. inuocaui etiam sanctam Ottiliam, sanctum Jodocum, et sanctam Luciam, quibus dicata est capella, domui ei, quam locaui, propinqua; ubi sensi uarios tactus doloris spiritus, uidens dictam capellam ita destructam, et quodammodo, propter uarias fornicationes transeuntium per eam, conspurcatam. Ex hoc factum est

_______________