Page:FC 1042.djvu/360

From GATE
Revision as of 09:36, 1 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 172v



saltem atque instituere nouam aliquam formam consolationis tui spiritus, ex qua senties aliam quamdam uitam per resurrectionem corporis, animae, ac spiritus; aliam, inquam, uitam cuius radix et ipse k immuUbilis ms. Mbmobiale.—Martio 1543 629 fructus, et folia, frondes, flores non eiusdem conditionis erunt, sed permanentiores, unumquodque per se in uno eodem statu inuenientur 280. Tu hactenus plus consolationis in magnitudine arboris, quae procedit ex diuina gratia, quam in radice ipsius in qua est potissima uirtus, [quaesivisti]; ad frondes attendebas, ad flores, ad folia, et ad fructus, quorum omnium quam maxima pars mutabilis ® est, qua tendunt ad perfectionem. Hinc fit ut non possit esse constans ac firma consolatio. Noli igitur radicem huius arboris quaerere propter fructus illos; sed potius fructus et reliqua propter radicem. Quaere permanentiam maioremque in dies ac maiorem radicationem tui ad radicem huius arboris, non autem ita permanentiam ipsius fructus in te; non enim per uiam

_______________