Page:FC 1042.djvu/359

From GATE
This page has not been proofread



f. 172r



accidentalem[1] poenitus sentire potes[2] devotionem[3] ex proprio effectu[4]. 2o, ut nihil velis disturbari[5], etiam si totus homo vetus[6] tuus, quantus fuit unquam in te, surrexit[7] per suas radices, ac concupiscentias, quae sunt circa[8] peccatum mortale, ac veniale. 3o vero, in hoc cum[9] nihil movearis, si nullus fructus exteriorum[10] operum in manibus tuis deprehendatur, vel a te, vel ab aliis, ab aliis, inquam, qui te inspiciunt, et[11] aspiciunt ad imitandum, vel ad gaudendum super benefactis tuis, sive ab his, qui te suspiciunt ad calumniandum[12], ubi hac morte mortuus fueris[13] in cruce, ac publice quantum ex affectu tuo est, ubi denique[14] fueris tanquam sepultus extra conspectus, sive respectus, sive suspitiones[15], sive despectiones[16], aut[17] expectationes[18] hominum quorumcumque, tunc dabitur deside=

_______________

  1. ] add. devotionemMF
  2. potes] optes MF
  3. devotionem] om. MF
  4. effectu] affectu MF
  5. disturbari] turbari MF
  6. vetus] om. MF
  7. surrexit] surrexerit MF
  8. circa] citra MF
  9. cum] quod MF
  10. exteriorum] externorum MF
  11. et] ac MF
  12. calumniandum] add. sive ab his qui te aspiciunt MF
  13. mortuus fueris] fueris mortu[u]s MF
  14. denique] add. in hoc MF
  15. suspitiones] suspicionis MF
  16. despectiones] despectionis MF
  17. aut] add. etiam MF
  18. expectationes] expectationis MF