Page:FC 1042.djvu/358

From GATE
Revision as of 09:31, 1 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 171v



sic distinxissem, ego sensi quasi responsum in me ipsum[1] dicens: deponi de cruce. Tu quidem optasti deponi de cruce, ante quam sis mortuus, Christus autem ipse in cruce sua mortuus est, quare igitur et tu non incipis[2] mori in hac tua cruce[3], sed tu velles tantum[4] corripi, et emendari ut in eadem uita posses[5] renouari. Viuiflcatio enim spiritus tui, quantum ad consolationes accidentarias, quas tu solum adhuc concipis[6] et sentis[7] fuit in laetitia quae[8] accipiebas ex eo, quod est sentire[9] te deuotum ad Deum, in te non ita male inclinatum iuxta veteris Adae conditiones, et dum uideres aliquem fructum manuum tuarum, de quo posses edere tu, et videntes opera tua bona. mori vitae. Nunc iam opta mori huic tuae vitae, quia nimium inconstans atque mutabilis est tu[10] autem bene mori non poteris nisi per mortem crucis huic vitae contrariam, quae est in his tribus sequentibus, primo, ut ex animo in hoc obdormias quod nullam

_______________

  1. ipsum] ipso MF
  2. incipis] incipies et add. uelleMF
  3. hac tua cruce] ipsa tua hac cruceMF
  4. tantum] solum MF
  5. posses] possis MF
  6. concipis] percipis MF
  7. sentis] add. illa, inquam, uiuificatio tua MF
  8. quae] quam MF
  9. est sentire] sentires MF
  10. tu] Ei MF