Page:FC 1042.djvu/356

From GATE
Revision as of 11:26, 30 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 170v



inordinato impetu aliquo, inordinato, inquam, quantum ad ipsam quantitatem desiderii insurgentis. 274. Hic sensi quamdam satis claram admirationem, con- i abstracta ms. —j ultra oon dominari ms.

  • Die 24.

• Rou.,VI,9.

  • Ex symbolo fidef. *“ Die 25.

Memoriale. - Martio 1543 627 et ipse cum Deo omnipotenti unitus, et ab ipso omnibus modis agi ac dirigi. 275. Hic mihi datum est ex animo orare Deum, perjesum Xpum. qui resurrexit a mortuis, ut aliquando fiat per gratiam ipsius quod corpus meum et anima mea et spiritus meus glorificetur ad laudem ipsius, a quo, et per quem, et in quo est omnis gratia et gloria, et meum esse bonum naturale. Hic etiam optaui ut omnia corpora hominum et animae et spiritus, quae sunt tam capacissima uasa per naturam sibi a Deo datam, repleri possint gratiis et gloriis, idque per defluxum ab illo summo uase, quod est Xpi. humanitas, quae capit tantam di-uinitatis plenitudinem. Vtinam igitur ex hac abundantia repleamur et nos per ipsam! 276. Applicabam etiam quatuor dotes corporis Xpi. glorifi-cati

_______________