This page has not been proofread
f. 170r
siderationem, glorificationem totius humanitatis Xpi., divinitati unitae. Admirabile enim instrumentum operandi circa corporalia omnia uerum esse corpus humanum unitum diuinitati; admirabilius quoque verum principium illud corporis, quod est anima rationalis, dum ipsi diuinitati immediatae unitum est. Qualis enim et quantus actus ad uitam sensibilem atque rationalem est actus corporis physici, organici, omnipotenti deitati coniunctus? Spiritus autem ipse humanus, id est, eadem anima quatenus abstracte circa aeterna et spiritualia uersatur, longe maior apparere potest, dum consideratur
_______________