This page has been proofread
supra dixi Horologiorum, & aliorum plerorumque Instrumentorum Astronomicorum, ut sunt Globus Astronomicus, Astrolabium & similia.
Ad inveniendum autem quovis anni & mensis die locum Solis in Zodiaco, hoc est, ad cognoscendum quo in Signo, & quoto circiter in gradu Signi versetur Sol; sciendum prius, quo mense, & quo die mensis Sol quodlibet Signum ingreditur. Quod sic congnosces.
Iulius Leo Garrula: 7 30 |
August. Virgo Grex 7 30 |
Septemp. Libra Gratus 7 30 |
October Scorpio Faustos 6 30 |
November File:Sagittarius -20px.png Sagittarius Gratatur 7 30 |
December Capricorn Honores 8 30 |
23 Iulii |
23 August |
23 Septemb. |
24 Octobris |
23 Novembris |
22 Decembris |
Primo. Colloca in duodecim digitorum articulis, aut scribe in Tabula quapiam, aut charta, ordine duodecim anni menses, incipiendo a Ianuario, uti factum vides in praecedenti laterculo.